라틴어 문장 검색

ita sine ulla exercitatione iacentibus tumor pigrum corpus invadit, et superba umbra iners sagina subcrescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 4:2)
aliena inerti tela mittis dextera, quid si ipse mittat?
(세네카, 아가멤논 10:59)
Fuit adulescens temperatissimus et lubricum tempus sine infamia transiit;
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:4)
" Referre facile est, si avarus es, sine impendio, si iners, sine opera.
(세네카, 행복론, Liber II 135:5)
Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent, quaedam, ut scias, non est satis didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi con- tinuetur), geometriam dico et sublimium cursum et si qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam minora sed numero plurima et temporibus diversa effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus.
(세네카, 행복론, Liber III 20:1)
Tot arbusta non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot varietates ciborum per totum annum digestae, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent ?
(세네카, 행복론, Liber IV 20:1)
Atqui numquam diligentius damus, numquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi remotis utilitatibus solum ante oculos honestum stetit, tam diu officiorum mali iudices, quam diu illa depravat spes ac metus et inertissimum vitium, voluptas.
(세네카, 행복론, Liber IV 51:1)
Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
(세네카, 행복론, Liber IV 60:1)
Ut loca sordida repercussu solis illustrantur, ita inertes maiorum suorum luce resplendeant.
(세네카, 행복론, Liber IV 145:3)
ancipitem rerum ac lubricam sortem suspensus sequitur, consiliis certis incertos eventus expendit.
(세네카, 행복론, Liber IV 166:4)
hunc feliciter inertem castigabimus."
(세네카, 행복론, Liber VI 48:3)
ad hanc legem et agat cuncta et exigat miserrimosque mortalium iudicet, in quantiscumque opibus refulgebunt, ventri ac libidini deditos quorumque animus inerti otio torpet.
(세네카, 행복론, Liber VII 11:3)
Quid illi, qui in componendis, audiendis, discendis canticis operati sunt, dum vocem, cuius rectum cursum natura et optimum et simplicissimum fecit, in flexus modulationis inertissimae torquent, quorum digiti aliquod intra se carmen metientes semper sonant, quorum, cum ad res serias, etiam saepe tristes adhibiti sunt, exauditur tacita modulatio ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 67:1)
Non habent isti otium, sed iners negotium.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 67:2)
Nec te ad segnem aut inertem quietem voco, non ut somno et caris turbae voluptatibus quidquid est in te indolis vividae mergas.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION