라틴어 문장 검색

fulget aureus scyphus nec aere defit expolita pelvis, est et olla fictilis gravisque et ampla argentea est parapsis, sunt eburna quaepiam, nonnulla quercu sunt cavata et ulmo.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus6)
triplex ille tamen nullo discrimine trina subnixus ratione viget, splendet, volat, ardet, motu agitur, fervore cremat, tum lumine fulget.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 123)
spargitur in bifidas male sana intentio luces, et duplices geminis auctoribus extruit aras.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 130)
"videbis ingens atrium fulgere vasis aureis, et per patentes porticus structos talentis ordines."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.55)
"hi, quos superbus despicis, quos execrandos iudicas, brevi ulcerosos exuent artus et incolumes erunt, cum carne corruptissima tandem soluti ac liberi pulcherrimo vitae statu in arce lucebunt Patris, non sordidati aut debiles, sicut videntur interim, sed purpurantibus stolis clari et coronis aureis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.87)
"aut luce fulget aut tenebris mergitur;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1182)
exim gramineo in campo concurrere prompta virgo Pudicitia speciosis fulget in armis, quam patrias succincta faces Sodomita Libido adgreditur piceamque ardenti sulpure pinum ingerit in faciem pudibundaque lumina flammis adpetit, et taetro temptat subfundere fumo.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 16)
portarum summis inscripta in postibus auro nomina apostolici fulgent bis sena senatus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1241)
nam forte cyanea propter stagna lapis cohibens ostro fulgebat aquoso.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1246)
ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:36)
fulsere ignes et conscius aether conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 7:7)
Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum frenatis lucent in equis, quos omnis euntes Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:4)
pueri bis seni quemque secuti agmine partito fulgent paribusque magistris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:10)
Principio pinguem taedis et robore secto ingentem struxere pyram, cui frondibus atris intexunt latera, et ferales ante cupresios constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:2)
lucent genialibus altis aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae regifico luxu;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION