라틴어 문장 검색

aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu, [et furiis agitatus amor et conscia virtus.] Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:26)
Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:3)
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus imperat et toto lectos ex agmine mittit mille viros, qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero sed debita patri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:1)
Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus, Evandrum Evandrique domos et moenia replet, quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:1)
Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini, praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:5)
Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 9:3)
Det libertatem fandi flatusque remittat cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) lumina tot cecidisse ducum totamque videmus consedisse urbem luctu, dum Troia temptat castra fugae fidens et caelum territat armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:4)
At fratres, animosa phalanx accensaque luctu, pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum corripiunt caecique ruunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:11)
Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis, quae totam luctu concussit funditus urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 24:1)
Quid tanto turbantur moenia luctu?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:2)
Aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu et furiis agitatus amor et conscia virtus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:14)
Terris agitare vel undis Troianos potuisti, infandum adcendere bellum, deformare domum et luctu miscere hymenaeos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:9)
Inter quas curam Clymene narrabat inanem Vulcani Martisque dolos et dulcia furta, aque Chao densos divum numerabat amores carmine quo captae dum fusis mollia pensa devolvunt, iterum maternas impulit aures luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes obstipuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:3)
absint inani funere neniae luctusque turpes et querimoniae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 207)
vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum, Etrusca praeter et volate litora.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1616)

SEARCH

MENU NAVIGATION