라틴어 문장 검색

Nam lemma sibi sumpsit, quod ego interdum versibus ludo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 3:1)
ut parce custoditeque ludebat!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:5)
amat ut qui verissime, dolet ut qui impatientissime, laudat ut qui benignissime, ludit ut qui facetissime, omnia denique tamquam singula absolvit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 2:5)
Ego quia lex sicut ascribi civem alienum vetabat, ita eici e senatu ob hanc causam non iubebat, praeterea, quod affirmabatur mihi in omni civitate plurimos esse buleutas ex aliis civitatibus, futurumque ut multi homines multaeque civitates concuterentur ea parte legis, quae iam pridem consensu quodam exolevisset, necessarium existimavi consulere te, quid servandum putares.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 114 3:1)
Carmine nomen habent exterrita cornibus Io Et quam fluminea lusit adulter ave, Quaeque super pontum simulato vecta iuvenco Virginea tenuit cornua vara manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 312)
Ludunt formosae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 838)
Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis Coniugibus belli causa duobus erat, Qualis erat Lede, quam plumis abditus albis Callidus in falsa lusit adulter ave, Qualis Amymone siccis erravit in agris, Cum premeret summi verticis urna comas - Talis eras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 101)
Quod tenerae cantent, lusit tua Musa, puellae, Primaque per numeros acta iuventa suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 118)
Non satis est, quod vos habui sine pondere testis, Et mecum lusos ridet inulta deos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 312)
Sed postquam nullas consurgere posse per artes Inmemoremque sui procubuisse videt, 'Quid me ludis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 752)
illic invenies quod ames, quod ludere possis, quodque semel tangas, quodque tenere velis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:60)
ludite, si sapitis, solas impune puellas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:463)
seu ludet, numerosque manu iactabit eburnos, tu male iactato, tu male iacta dato:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 2:6)
porrige et ancillae, qua poenas luce pependit lusa maritali Gallica veste manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 13:2)
ludite, sed furto celetur culpa modesto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 39:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION