라틴어 문장 검색

lecto etiam, et conclavi cultiore, lusu, joco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 5:4)
celebrate tribunal pro thalamis, verso iam discite more curules, non matrum pilenta sequi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:288)
at soror et, si quid portentis creditur, uxor mulcebat matres epulis et more pudicae coniugis eunuchi celebrabat vota mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:56)
Pulcher et urbanae cupiens exercitus umbrae, adsiduus ludis, avidus splendere lavacris nec soles imbresve pati, multumque priori dispar, sub clipeo Thracum qui ferre pruinas, dum Stilicho regeret, nudoque hiemare sub axe sueverat et duris haurire bipennibus Hebrum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:237)
ceu pueri, quibus alta pater trans aequora merces devehit, intenti ludo studiisque soluti laetius amoto passim custode vagantur;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:290)
Age cuncta nuptiali redimita vere tellus celebra toros eriles;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:1)
licet omnia vates in maius celebrata ferant ipsamque secandis Argois trabibus iactent sudasse Minervam nec nemoris muti iunxisse carentia sensu robora, sed caeso Tomari Iovis augure luco arbore praesaga tabulas animasse loquaces.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:4)
O celebranda mihi cunctis Pollentia saeclis!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:250)
marcentes cupio quassare coronas et vibrare faces et noctem ducere ludo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae56)
illis conubium celebrat de more sacerdos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete14)
Pierius labor et veterum tibi carmina vatum ludus erat:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae73)
Atque utinam sub luce tui contingeret oris coniugis et castris et solio generi optatum celebrare diem!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam18)
Augustum foveas, festis ut saepe diebus annua sinceri celebret ieiunia sacri.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore5)
semper honoratus nostris celebrabitur undis iste dies, semper dapibus recoletur opimis."
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:129)
miracula plebi colligite et claris nomen celebrate theatris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:150)

SEARCH

MENU NAVIGATION