라틴어 문장 검색

et ambitus quidam damnati recuperandae dignitatis gratia reos eiusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus ipse iuvenis accusat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 80:1)
in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:1)
sic erunt magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non temeraria, severa non tristia, gravia non tarda, laeta non luxuriosa, iucunda non dissoluta, grandia non tumida.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 246:1)
Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장7)
litteris Graecis et Latinis docta, psallere et saltare elegantius, quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장3)
neque illis superbia obstat, quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장67)
Illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulauere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장14)
otio luxuriose esse, tamen ab negotiis numquam voluptas remorata, nisi quod de uxore potuit honestius consuli;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장5)
quod apud luxuriosum sed diligentem evenit, ratio mihi constat inpensae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 4:3)
Avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 3:2)
verba rebus proba.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 1:3)
Observa te itaque, numquid vestis tua domusque dissentiant, numquid in te liberalis sis, in tuos sordidus, numquid cenes frugaliter, aedifices luxuriose.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 3:1)
Sed quemadmodum aliqua vestis sapienti ac probo viro magis convenit quam aliqua, nec ullum colorem ille odit, sed aliquem parum putat aptum esse frugalitatem professo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 2:4)
Omnem luxuriosi noctem inter falsa gaudia et quidem tamquam supremam agunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 18:1)
Sunt adhuc tertia, tamquam modestus incessus et conpositus ac probus voltus et conveniens prudenti viro gestus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION