라틴어 문장 검색

nempe ut anxii et interdiu et nocte ruinam ignemque metuant, qui siue tectis iniectus est siue fortuitus, laquearia et tablina illa urbium excidia sunt:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 12:3)
Ut malo, patria exilio meo erubescat, quam reditu maereat !
(세네카, 행복론, Liber VI 187:3)
hic benignissimus, qui, te cum viderit concursantem et sollicitum atque anxium, dicat :
(세네카, 행복론, Liber VII 77:3)
quosdam torquet cupido militiae numquam non aut alienis periculis intentos aut suis anxios ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 7:7)
Illum tu otiosum vocas qui Corinthia, paucorum furore pretiosa, anxia suptilitate concinnat et maiorem dierum partem in aeruginosis lamellis consumit?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 65:3)
Operose adsecuntur quae volunt, anxii tenent quae adsecuti sunt ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 105:6)
Illi qui munera eius velut sua et perpetua amaverunt, qui se suspici propter illa voluerunt, iacent et maerent, eum vanos et pueriles animos, omnis solidae voluptatis ignaros, falsa et mobilia oblectamenta destituunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 24:1)
Solent maerentes ea, quae maxime diligunt, fugere et libertatem dolori suo quaerere.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 134:3)
Numquam autem ego a te, ne ex toto maereas, exigam.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 112:1)
multum autem interest, utrum tibi permittas maerere an imperes.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 44:1)
anxiae sol- licitaeque tutelae, precarii spiritus et male haerentis, quem pavor repentinus aut auditus ex improviso sonus auribus gravis excutit;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:7)
Coimus omnes in unum videmusque non alta nocte circumdati nil apud vos, ut putatis, optabile, nil excelsum, nil splendidum, sed humilia cuncta et gravia et anxia et quotam partem luminis nostri cernentia!
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 156:5)
Si maximum illud ultra quod nihil habent iratae leges ac saevissimi domini quod minentur, in quo imperium suum fortuna consumit, aequo placidoque animo accipimus et scimus mortem malum non esse, ob hoc ne iniuriam quidem, multo facilius alia tolerabimus, damna et dolores, ignominias, locorum commutationes, orbitates, discidia, quae sapientem, etiam si universa circumveniant, non mergunt, nedum ut ad singulorum impulsus maereat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 45:3)
irasci non est ex dignitate eius, non magis quam maerere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 31:3)
irasci quidem non magis utile est quam maerere, quam metuere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 75:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION