라틴어 문장 검색

nisi ad regulam prava non corriges.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 10:6)
Seneca Lucilio suo salutem Putas me tibi scripturum, quam humane nobiscum hiemps egerit, quae et remissa fuit et brevis, quam malignum ver sit, quam praeposterum frigus, et alias ineptias verba quaerentium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 231)
magna in illo ingenii vis est, sed iam tendentis in pravum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 4:4)
Seneca Lucilio suo salutem Iterum tu mihi te pusillum facis et dicis malignius tecum egisse naturam prius, deinde fortunam, cum possis eximere te vulgo et ad felicitatem hominum maximam emergere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 441)
Quemadmodum artifices alicuius rei subtilioris, quae intentione oculos defetigat, si malignum habent et precarium lumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 17:1)
Ut breviter finiam, morbus est iudicium in pravo pertinax, tamquam valde expetenda sint, quae leviter expetenda sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 11:5)
Sed nihil facere hoc loco diligentia potest nisi te malignum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 1:2)
Deinde si das aliquid iuris tristitiae, timori, cupiditati, ceteris motibus pravis, non erunt in nostra potestate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 11:2)
Per hanc potest non paenitenda agi vita, at inperfecto viro huic malitiae vis quaedam inest, quia animum habet mobilem ad prava.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 29:1)
aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 13:2)
" Concedo per se efficacia praecepta non esse ad evertendam pravam animi persuasionem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 21:3)
Sic quoque temptat resurgere et contra prava nititur, nancta vero praesidium et adiuta praeceptis evalescit, si tamen illam diutina pestis non infecit nec enecuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 31:4)
Nulla res magis animis honesta induit dubiosque et in pravum revocat ad rectum quam bonorum virorum conversatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 40:1)
Trahunt in pravum parentes, trahunt servi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 54:2)
aliquando frustra admoventur, si animum opiniones obsident pravae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION