라틴어 문장 검색

Nunquid non preferendi leges propriis commodis memorabile nobis exemplar Camillus fuit qui, secundum Livium, dampnatus exilio, postquam patriam liberavit obsessam, spolia etiam romana Rome restituit, universo populo reclamante, ab urbe sancta discessit, nec ante reversus est quam sibi repatriandi licentia de auctoritate senatus allata est?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 15:2)
Sed semper cavendum est ut, quemadmodum in rebus bellicis prius omnia temptanda sunt per disceptationem quandam et ultimum per prelium dimicandum est, ut Tullius et Vegetius concorditer precipiunt, hic in Re militari, ille vero in Offitiis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:8)
Sed exurgens non hostili scutica sed paterna et alias verberibus assueta, rebellantem filium pia correctione nec non memorabili castigavit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 45:3)
6. Nam quicquid nobis convenit, vel gratia generis, vel speciei, vel individui convenit, ut sentire, ridere, militare.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 7:1)
7. Sed nichil individuo convenit nisi per proprias dignitates, puta mercari, militare ac regere;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 8:1)
" In his rerum angustiis, consilium militare, una voce, receptum ad prata ingentia suasit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.37)
Tempore agendi peracto, legio in manipulos parvulos redacta est, imperioque militari Washingtonius sese abdicavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.49)
Consilium istud Braddockius probabat, minoraque ad prata consilium militare convocavit, quo in consilio decretum, imperatorem cum mille ducentis lectis militibus iter facere oportere, tribunumque Dunbarium cum reliquis copiis, impedimentisque manere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.63)
Haec prior acies iter cum triginta tantum plaustris facere coepit, at mora itinerisque tarditas consilii militaris opinione majores erant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.64)
At virtus tam insignis inanis fuit, militarisque disciplina, milites Britannos ordines servare cogens, tantummodo certius ignobiliusque exitium viris fortibus attulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.82)
- Infirma valetudine coactus imperio militari sese abdicat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.5)
" Quod multi ex praefectis provincialibus aegre ferentes, imperio militari sese abdicaverunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.8)
Hoc bello feliciter gesto, animum ad rei militaris scientiam intendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.13)
Pulmonum morbo, corporisque debilitate correptus, munia militaria obire haud poterat, quocirca, ineunte vere anni millesimi septingentesimi quinquagesimi noni, imperio se abdicavit, Vernoniumque ad montem secessit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.19)
- Collis Bunkerii proelium memorabile.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION