라틴어 문장 검색

Idque eo nomine opus est, ne, cum adduci uncus coeperit, calculus intus effugiat, hic in oram uulneris incidat eamque conuulneret:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 14:1)
Siquidem in uesica difficulter inuenitur, inuentusque celeriter effugit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:3)
Neque vitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat, porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, V De signis longi morbi. 1:3)
Si in continua febre puero venter nihil reddit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is assidue, metuenda nervorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 3:3)
Atque haec quidem sanis facienda sunt, tantum causam metuentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 1:1)
admovenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim vehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 1:6)
ne effugiat, id est ne saepius agitanda vesica sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 12:6)
Idque eo nomine opus est, ne quum adduci uncus coeperit, calculus intus effugiat, hic in oram vulneris incidat, eamque convulneret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 16:1)
siquidem in vesica difficulter invenitur, celeriter effugit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 22:4)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri clades et trepidus vulgaverit omnia rumor, ignorare tamen fingit regnique ruinas dissimulat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:184)
metuendus ab omni Tarbigilus regione tonat;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:269)
oritur praeda cessante libido, divitibusque dies et nox metuenda maritis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:107)
Quos ubi luctatis procul effugere carinis, per diversa ruunt sinuosae litora terrae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:341)
tenebris si caeca repressit nox iter, aut spelaea subit metuenda ferarum aut pastorali iacuit sub culmine fultus cervicem clipeo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:134)

SEARCH

MENU NAVIGATION