라틴어 문장 검색

nam in omni aduersitate fortunae infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:4)
Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse cariora.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:13)
ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:12)
Adde quod felicissimi cuiusque delicatissimus sensus est, et nisi ad nutum cuncta suppetant omnis aduersitatis insolens minimis quibusque prosternitur:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:16)
Hic ipse locus, quem tu exsilium uocas, incolentibus patria est. Adeo nihil est miserum nisi cum putes, contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:19)
Quis est ille tam felix, qui cum dederit impatientiae manus statum suum mutare non optet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:20)
Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo, quae nec apud aequanimos perpetua perdurat nec anxios tota delectat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:23)
quare continuus timor non sinit esse felicem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:12)
Quodsi multos scimus beatitudinis fructum non morte solum uerum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo praesens facere beatos potest quae miseros transacta non efficit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:16)
Felix robore ualli
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 20:1)
An uero te longus ordo famulorum facit esse felicem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:15)
Felix nimium prior aetas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 1:1)
Postremo felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:10)
O felix hominum genus,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 28:1)
hi felicissimum putant uoluptate diffluere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION