라틴어 문장 검색

- Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam inportuno tamque crudeli;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 45:10)
bella magna gesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec tamen sua illa superiora tam magna neque tam praeclara ducebat quam illum ultimum casum, quem propter fidem constantiamque susceperat, qui nobis miserabilis videtur audientibus, illi perpetienti erat voluptarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:5)
Cur enim Marius tam feliciter septimum consul domi suae senex est mortuus, cur omnium crudelissimus tam diu Cinna regnavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 82:2)
Quare suscipienda quidem bella sunt ob earn causam, ut sine iniuria in pace vivatur, parta autem victoria conservandi ii, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt, ut maiores nostri Tusculanos, Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt, at Carthaginem et Numantiam funditus sustulerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 47:1)
Poeni foedifragi, crudelis Hannibal, reliqui iustiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:3)
si Phalarim, crudelem tyrannum et immanem, vir bonus, ne ipse frigore conficiatur, vestitu spoliare possit, nonne faciat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 35:6)
Sed nihil, quod crudele, utile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 57:5)
Neque vero tur ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci, sed ius iurandum conservandum putabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 129:9)
at idem inflexa ad miserabilem sonum voce, cum aetate exacta indigem liberum lacerasti, orbasti, exstinxti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 193:5)
quibus omnibus verbis, quae a me tum sunt habita, si dolor afuisset meus, non modo non miserabilis, sed etiam inridenda fuisset oratio mea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 196:2)
vim, fugam, lapidationem, crudelitatem tribuniciam in Caepionis gravi miserabilique casu in iudicium vocabas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 197:3)
ego, homo censorius, vix satis honeste viderer seditiosum civem et in hominis consularis calamitate crudelem posse defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 198:2)
ex re, si crudelis, si nefanda, si praeter opinionem, si immerito, si misera, si ingrata, si indigna, si nova, si quae restitui sanarique non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 322:1)
Non vidit flagrantem bello Italiam, non ardentem invidia senatum, non sceleris nefarii principes civitatis reos, non luctum filiae, non exsilium generi, non acerbissimam C. Mari fugam, non illam post reditum eius caedem omnium crudelissimam, non denique in omni genere deformatam eam civitatem, in qua ipse florentissima multum omnibus [gloria] praestitisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 8:3)
Nihil est enim tam miserabile quam ex beato miser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION