라틴어 문장 검색

Ab hac te infamia vindica, ne videatur omnibus plus apud te valere unus dolor quam haec tam multa solacia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 71:4)
Interim magnum miseriarum mearum solacium est videre misericordiam eius totum orbem pervagantem ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:3)
Sed si nullis planctibus defuncta revocantur, si sors immota et in aeternum fixa nulla miseria mutatur et mors tenuit quicquid abstulit, desinat dolor qui perit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 34:4)
Sapiens autem a nullo contemnitur, magnitudinem suam novit nullique tantum de se licere renuntiat sibi et omnis has, quas non miserias animorum sed molestias dixerim, non vincit sed ne sentit quidem.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 55:4)
Si aeger animus et suo vitio miser est, huic miserias finire secum licet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 97:9)
" Nunc," inquit, " male dicite Antigono, cuius vitio in has miserias incidistis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 134:2)
Pudore calcato caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in odium obcalluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:2)
Unde possum scire quantum adversus ignominiam et infamiam odiumque populare constantiae habeas, si inter plausus senescis, si te inexpugnabilis et in- clinatione quadam mentium pronus favor sequitur ?
(세네카, De Providentia, book 1 41:4)
huic omnia quae agimus miseriae, illi ineptiae videbantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 134:3)
nam alienis malis torqueri aeterna miseria est, alienis delectari malis voluptas inhumana, sicut illa inutilis humanitas flere, quia aliquis filium efferat, et frontem suam fingere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 137:2)
Senex, orbus, infelix, hoc tantum inter miserias solatium capio quod miserior esse non possum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.16)
Ars alios in miseria sustinet, te miserrimum fecit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.12)
Iocabatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit potuisse quis credit?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.62)
Senex longa miseriarum tabe confectus et tam tristis quam si iam tortus esset.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.33)
Miserias properant suas audire miseri;
(세네카, Hercules Oetaeus 11:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION