라틴어 문장 검색

Nihil est miserius quam ubi aliquoi ex miseria sua inuidia quaeritur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 11:17)
Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuuat et plerumque omnis dolor per lacrimas effluit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 6:7)
Producitur nobilis senex, longa miseriarum tabe confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis quam si iam tortus esset.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 4:8)
Quemadmodum stomachus morbo vitiatus et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat et omne alimentum in causam doloris trahit, ita animus scaevus, quidquid illi commiseris, id onus suum et perniciem et occasionem miseriae facit.
(세네카, 행복론, Liber V 71:1)
Plerosque certe audies ex iis, quos magna felicitas gravat, inter clientium greges aut causarum actiones aut ceteras honestas miserias exclamare interdum :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 38:2)
Miseriarum non finis quaeritur, sed materia mutatur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 106:3)
Adicias his licet tardiora agentes iumenta, quae, cum ad contumeliam et miserias nata sint, nimia saevitia cogantur iugum detractare.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 102:3)
Misericordia est aegritudo animi ob alienarum miseriarum speciem aut tristitia ex alienis malis contracta, quae accidere immerentibus credit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:1)
ergo non miseretur, quia id sine miseria animi non fit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 25:4)
Misericordia vicina est miseriae;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:1)
misericordia vitium est animorum nimis miseria paventium, quam si quis a sapiente exigit, prope est, ut lamentationem exigat et in alienis funeribus gemitus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:4)
Ut pudeat animum tot miseriarum victorem aegre ferre unum vulnus in corpore tam cicatricoso.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:7)
Nunc, quod satis est ad omnis miserias leniendas, sapientibus me viris dedi et nondum in auxilium mei validus in aliena castra confugi, eorum scilicet, qui facile se ae suos tuentur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 21:4)
qui vero adversus saevissimos casus se extollit et ea mala, quibus alii opprimuntur, evertit, ipsas miserias infularum loco habet, quando ita adfecti sumus, ut nihil aeque magnam apud nos admirationem occupet quam homo fortiter miser.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 96:3)
Interim magnum miseriarum mearum solacium est videre misericordiam eius totum orbem pervagantem ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION