라틴어 문장 검색

At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum solisque instabis aristis, Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 1:3)
Absconduntur autem altero et tricesimo die post autumnale aequinoctium, quod fere conficitur VIIII Kal.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:1)
Alii negant esse nudandam vitem, quo melius contra iniuriam ventorum ferarumque fructum abscondat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 19:2)
ea ambage Chalcedonii monstrabantur, quod priores illuc advecti, praevisa locorum utilitate, peiora legissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 63장2)
Octavia quoque, quamvis rudibus annis, dolorem caritatem, omnis adfectus abscondere didicerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장10)
tum Seneca gloriae eius non adversus, simul amore, ne sibi unice dilectam ad iniurias relinqueret, 'vitae' inquit 'delenimenta monstraveram tibi, tu mortis decus mavis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장3)
Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et labantes a feminis restitutas constantia precum et obiectu pectorum et monstrata comminus captivitate, quam longe impatientius feminarum suarum nomine timent, adeo ut efficacius obligentur animi civitatum quibus inter obsides puellae quoque nobiles imperantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 8장 1:1)
diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera ostendi oporteat dum puniuntur, flagitia abscondi.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 2:1)
plurimis Chattorum hic placet habitus, iamque canent insignes et hostibus simul suisque monstrati.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 4:1)
domitae gentes, capti reges et monstratus fatis Vespasianus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 5:2)
adoptandi iudicium integrum et, si velis eligere, consensu monstratur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장7)
Sepositus per eos dies Cornelius Dolabella in coloniam Aquinatem, neque arta custodia neque obscura, nullum ob crimen, sed vetusto nomine et propinquitate Galbae monstratus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장1)
pueritia ac iuventa, qualem monstravimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 50장3)
aderant Valens et Caecina, monstrabantque pugnae locos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장5)
et missi ab Antonio nuntii per varias fallendi artis penetrabant, locum ac praesidium monstrantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION