라틴어 문장 검색

Et rursus, quot sint sensus in animalibus, tot sint proculdubio motus in corpore inanimato ubi spiritus animalis abfuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:11)
licet necesse sit multo plures esse motus in corporibus inanimatis quam sensus in animatis, propter paucitatem organorum sensus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:12)
Etenim quum sint plura genera doloris in animalibus, et tanquam varii illius characteres (veluti alius est dolor ustionis, alius frigoris intensi, alius puncturae, alius compressionis, alius extensionis, et similium), certissimum est omnia illa, quoad motum, inesse corporibus inanimatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:14)
quibus addidit Aristoteles quatuor volumina in motu serpentum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 285:2)
Adeo ut in fabrica universi motus viventium plerunque videatur expediri per quaterniones artuum sive flexionum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 285:3)
Etiam inventum illud celebre Fracastorii de sartagine acriter calefacta, qua circundant medici capita apoplecticorum desperatorum, expandit manifeste spiritus animales ab humoribus et obstructionibus cerebri compressos et quasi extinctos, illosque ad motum excitat, non aliter quam ignis operatur in aquam aut aerem, et tamen per consequens vivificat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:17)
Similiter sint naturae inquisitae Motus et Quies.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:1)
Aut enim est motus sine termino, aut statio in termino, aut latio ad terminum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:3)
At motus ille perennis rotationis videtur esse coelestium proprius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:4)
non tantum quia ratio ejus non est probabilis, sed propter experientiam manifestam discursus et irregularis motus cometarum per varia loca coeli.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 336:4)
At rursus alia instantia foederis circa hoc subjectum est motus aeris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 337:1)
Et alia rursus instantia foret fluxus et refluxus maris, si modo aquae ipsae deprehendantur ferri motu rotationis (licet tardo et evanido) ab oriente in occidentem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 338:1)
Itaque, si haec ita se habeant, manifestum est motum istum rotationis non terminari in coelestibus, sed communicari aeri et aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 338:3)
Si enim aer fuerit subter aquam, ascendit rapide versus superficiem aquae, per motum illum plagae (quam vocat Democritus), per quam aqua descendens percutit et attollit aerem sursum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 339:3)
et postea potius per causam violentam dejecta et detrusa esse, quam naturali motu gravitatis cecidisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION