라틴어 문장 검색

Nostra vero memoria cum colossici Apollinis in fano basis esset a vetustate diffracta, [et] metuentes, ne caderet ea statua et frangeretur, locaverunt ex eisdem lapidicinis basim excidendam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장61)
cum autem cives Ephesiorum cogitarent fanum Dianae ex marmore facere decernerentque, a Paro, Proconnenso, Heraclea, Thaso uti marmor peteretur, propulsis ovibus Pixodarus in eodem loco pecus pascebat, ibique duo arietes inter se concurrentes alius alium praeterierunt et impetu facto unus cornibus percussit saxum, ex quo crusta candidissimo colore fuerat deiecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장73)
Cum in Galliam proficiscens pro nostra necessitudine tuaque summa in me observantia ad me domum venisses, locutus sum tecum de agro vectigali municipi Atellani qui esset in Gallia, quantoque opere eius municipi causa laborarem tibi ostendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 7 1:1)
et primum velim existimes, quod res est, municipi fortunas omnis in isto vectigali consistere, his autem temporibus hoc municipium maximis oneribus pressum summis adfectum esse difficultatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 7 2:1)
idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianae Sabinusque, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 460:2)
Sic adeo et municipia quid et quo iure sint quantumque a colonia differant ignoramus, existimamusque meliore condicione esse colonias quam municipia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 4:1)
27. Lata est insuper lex quae leges municipiorum restringeret, quae saepenumero impugnare solebant praerogativam regis, legem communem regni, et libertatem subditorum, huiusmodi municipiis et collegiis nihil aliud existentibus quam fraternitatibus in malo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 30:1)
eundemque ferunt haec quae dixi sublata de fanis in forum protulisse et per praeconem vendidisse exactaque pecunia edixisse ut quod quisque a sacris haberet id ante diem certam in suum quicque fanum referret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION