라틴어 문장 검색

faucibus ille cavis hastam non ore receptam miratur moriens, pariterque et murmure plenus sanguis et expulsi salierunt cuspide dentes, ausus erat furto dextram eiectare Leonteus, pone viros atque arma latens, positumque trahebat prenso crine caput:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권62)
graviora cavae sonuerunt murmura ripae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권163)
tereti iuvat aurea morsu fibula, pendentes circum latera aspera cinctus, vaginaeque sonum tremulumque audire pharetrae murmur et a cono missas in terga catenas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권305)
"tu dulces lituos ululataque proelia gaudes felix et miserae tantum moriture parenti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권317)
ambrosio tum spargit membra liquore, spargit equum, ne (pio videtur vulnere corpus ante necem, cantusque sacros et conscia miscet murmura, secretis quae Colchidas ipsa sub antris nocte docet monstratque feras quaerentibus herbas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권319)
Otia vestibulo pressisque Silentia pinnis muta sedent abiguntque truces a culmine ventos et ramos errare vetant et murmura demunt alitibus, non hic pelagi, licet omnia clament litora, non ullus caeli fragor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권38)
subit ordine nullo tergaque pectoraque et galeis inclusa relinquit murmura permiscetque vagos in sanguine manes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권115)
ecce iacentis Inachius vates iugulum fodit, expulit ingens vina cruor fractumque perit in sanguine murmur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권136)
et magno proscissum volnere pectus iniecit puero, supremaque murmura volvens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권195)
poscunt fata senes, ardet palletque iuventus, atria femineis trepidant ululata querellis, flent pueri et flendi nequeunt cognoscere causas attoniti et tantum matrum lamenta trementes, illas cogit amor, nec habent extrema pudorem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권248)
"me Tegea regem indefensa reposcit, orbaque Parrhasiis ululat mihi mater in antris, ipse nec Ismeni ripas, dum stagna cruentat Hippomedon, Tyrias potui nec scandere turres, dum tonat, et tecum, Capaneu, miscere furores, quis tantus pro luce timor?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권79)
"quid alternus voltus pallorque ruborque mutat, et obnixi frangunt mala murmura dentes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권174)
movet et geminas venerabile divom prodigium turmas, alternaque murmura volvont mussantes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권238)
nil adeo mediae telluris, et enses impliciti innexaeque manus, alternaque saevi murmura ceu lituos rapiunt aut signa tubarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권281)
non secus adflavit molles si quando iuvencas tigridis Hyrcanae ieiunum murmur, et ipse auditu turbatus ager, timor omnibus ingens, quae placeat, quos illa fames escendat in armos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권73)

SEARCH

MENU NAVIGATION