라틴어 문장 검색

Cum Cassium contra pro suis castris aciem instruxisse loco superiore videret, causa interposita, quod is in aequum non descenderet, Marcellus militibus persuadet ut se recipiant in castra.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:3)
Lentulus sententiam Calidii pronuntiaturum se omnino negavit.
(카이사르, 내란기, 1권 2:9)
praeterea cognitum compertumque sibi alieno esse animo in Caesarem milites neque eis posse persuaderi, uti eum defendant aut sequantur.
(카이사르, 내란기, 1권 6:6)
Marcellus vero passurum se in praesentia negat.
(카이사르, 내란기, 1권 6:12)
Ubi id a Caesare negatum et, palam si colloqui vellent, concessum est, datur obsidis loco Caesari filius Afranii.
(카이사르, 내란기, 1권 84:2)
Torquatus, qui iussu Pompei oppido praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebat, conatus portis clausis oppidum defendere, cum Graecos murum ascendere atque arma capere iuberet, illi autem se contra imperium populi Romani pugnaturos esse negarent, oppidani autem etiam sua sponte Caesarem recipere conarentur, desperatis omnibus auxiliis portas aperuit et se atque oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo conservatus est.
(카이사르, 내란기, 3권 11:6)
Illi vero daturos se negare, neque portas consuli praeclusuros, neque sibi iudicium sumpturos contra atque omnis Italia populusque Romanus indicavisset.
(카이사르, 내란기, 3권 12:4)
Persuasi equitibus nostris (idque mihi facturos confirmaverunt), ut, cum propius sit accessum, dextrum Caesaris cornu ab latere aperto aggrederentur et circumventa ab tergo acie prius perturbatum exercitum pellerent, quam a nobis telum in hostem iaceretur.
(카이사르, 내란기, 3권 86:5)
frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 5장3)
Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 6장3)
Ubi ea dies quam constituerat cum legatis venit et legati ad eum reverterunt, negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare et, si vim facere conentur, prohibiturum ostendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 8장3)
His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 9장2)
Sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장3)
Ad eam sententiam cum reliquis causis haec quoque ratio eos deduxit, quod Diviciacum atque Haeduos finibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant. His persuaderi ut diutius morarentur neque suis auxilium ferrent non poterat.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 10장5)
(nam his utrisque persuaserant uti eandem belli fortunam experirentur);
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 16장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION