라틴어 문장 검색

Continuo ventis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor aut resonantia longe litora misceri et nemorum increbrescere murmur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:2)
namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae, populus et glauca canentia fronde salicta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:2)
pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:3)
Hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:6)
Quid nemora Aethiopum molli canentia lana, velleraque ut foliis depectant tenuia Seres;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:9)
aut unde iratus silvam devexit arator et nemora evertit multos ignava per annos antiquasque domos avium cum stirpibus imis eruit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:13)
inde secutus per ramos victor perque alta cacumina regnat et totum involvit flammis nemus et ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem, praesertim si tempestas a vertice silvis incubuit glomeratque ferens incendia ventus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:3)
Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:4)
namque omne quot annis terque quaterque solum scindendum glebaque versis aeternum frangenda bidentibus, omne levandum fronde nemus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:2)
Nec non etiam aspera rusci vimina per silvam et ripis fluvialis arundo caeditur, incultique exercet cura salicti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:10)
Nec minus interea fetu nemus omne gravescit sanguineisque inculta rubent aviaria bacis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:2)
vocat ingenti clamore Cithaeron Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum et vox adsensu nemorum ingeminata remugit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:21)
Carpit enim viris paulatim uritque videndo femina nec nemorum patitur meminisse nec herbae dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos cornibus inter se subigit decernere amantis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:3)
aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem, sicubi magna Iovis antiquo robore quercus ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:11)
Munere sic niveo lanae, si credere dignum est, Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit in nemora alta vocans;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION