라틴어 문장 검색

Certatum est, cui cervix caesa parentis Cederet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:60)
Ceu morte parentem Natorum orbatum, longum producere funus Ad tumulum iubet ipse dolor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:46)
Sic, o summe parens mundi, sic sorte secunda Aequorei rector facias, Neptune, tridentis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:65)
Cum sorte cruenta Fratribus incurrant fratres, natusque parenti, Haud trepidante tamen toto cum pondere dextra Exegere enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:91)
multosque per annos Dilectus tibi, Magne, socer, post pignera tanta Sanguinis, infausti sobolem mortemque nepotis, Te nisi Niliaca propias non vidit arena.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:47)
Eloquar, immenso terrae sub pondere quae te Contineant, Ennaea, dapes, qua foedere moestum Regem noctis ames, quae te contagia passam Noluerit revocare parens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:59)
Maior, Carthaginis hostis, Non servituri moeret Cato fata nepotis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:31)
Haec et apud seras gentes populosque nepotum, Sive sua tantum venient in saecula fama, Sive aliquid magnis nostri quoque cura laboris Nominibus prodesse potest, cum bella legentur, Spesque metusque simul, perituraque vota movebunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:69)
Sed dum tela micant, non vos pietatis imago Ulla, nec adversa conspecti fronte parentes Commoveant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:61)
ora parentis Quis laceret, nimiaque probet spectantibus ira, Quem iugulat, non esse patrem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:42)
Proxima quid suboles, aut quid meruere nepotes In regnum nasci?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:53)
Atque erit Aegyptus populis fortasse nepotum Tam mendax Magni tumulo, quam Creta Tonantis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:25)
Dic ubi sit, germane, parens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:5)
Di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes Servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris Ignis adhuc Phrygius, nullique adspecta virorum Pallas, in abstruso pignus memorabile templo, Gentis Iuleae vestris clarissimus aris Dat pia tura nepos, et vos in sede priori Rite vocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:31)
depulso sceptra parenti Reddiderat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION