라틴어 문장 검색

ipsa volubilitas libratum sustinet orbem, quique premat partes, angulus omnis abest, cumque sit in media rerum regione locata et tangat nullum plusve minusve latus, ni convexa foret, parti vicinior esset, nee medium terram mundus haberet onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권173)
Ea ni mutata fuisset, omnia narrasset:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 45:5)
Hi tamen orantem perstant prohibere minasque, ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:23)
At Paris et fratres et qui rapuere sub illo, ni tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas, primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 18:9)
Miles adest et, ni dedantur, bella minatur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 60:11)
mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat, transformata foret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 9:3)
Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat, armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas et genus omne avium mediis e partibus ovi, ni sciret fieri, quis nasci posse putaret?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:10)
ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem, stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:12)
at mihi perpetuo patria tellure carendum est, ni fuerit laesi mollior ira dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 533)
impia nec tragicos tetigisset Scylla cothurnos, ni patrium crinem desecuisset amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1183)
ille quidem mirum ni de regione propinqua non nisi vicinas tutus ararit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1216)
nam mera maiestas est infinita, nec intrat obtutus, aliquo ni se moderamine formet.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 310)
condimur in faciem Domini bonitate paterna, venturo in nostram faciem post saecula Christo, possum multa sacris exempla excerpere libris, ni refugis, quae te doceant non in Patre solo vim maiestatis positam, sed cum Patre Christum esse Deum, velut illud ait genealogus idem:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3100)
post solis ortum fulgidi serum est cubile spernere, ni parte noctis addita tempus labori adieceris.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum7)
te sine dulce nihil, Domine, nec iuvat ore quid adpetere, pocula ni prius atque cibos, Christe, tuus favor inbuerit, omnia sanctificante fide.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum2)

SEARCH

MENU NAVIGATION