라틴어 문장 검색

Fabius et Aebutius consules, quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum succedere se cernebant, maxime autem memorabilem annum apud finitimos socios hostesque esse, quod Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subventum, eo impensius, ut delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, senatus consultum fecerunt ut, quoniam civitas Ardeatium intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa adversus Volscos scriberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 121:1)
contione itaque advocata rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos immortales suscepisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 253:1)
interim Romae principes plebis, iam diu nequiquam imminentes spei maioris honoris dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 268:1)
at ubi eae sollicitudines discessere, omnia quibus turbari solita erat civitas, domi discordia, foris bellum exortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 575:2)
insequenti anno A. Manlio P. Cornelio T. et L. Quinctiis Capitolinis L. Papirio Cursore iterum C. Sergio iterum tribunis consulari potestate grave bellum foris, gravior domi seditio exorta, bellum ab Volscis adiuncta Latinorum atque Hernicorum defectione, seditio, unde minime timeri potuit, a patriciae gentis viro et inclitae famae, M. Manlio Capitolino.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 112:1)
quanto magis prosperis eo anno bellis tranquilla omnia foris erant, tantum in urbe vis patrum in dies miseriaeque plebis crescebant, cum eo ipso, quod necesse erat solvi, facultas solvendi impediretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 352:1)
exercitibus dimissis cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris ut libros Sibyllinos inspicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 278:1)
sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 416:1)
tunc turbatis defensoribus metu et moenia capta, et porta intus forisque pariter refringi coepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 652:1)
experti iam sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 70:1)
ea omnia vallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neve aditus foris ad auxilia intromittenda esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 46:1)
ille opere foris faciendo lassus noctu advenit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 224)
Sunt igitur ligna, ne quaeras foris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 626)
Nimium lubenter edi sermonem tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 62)
Nicobvlvs Nimium illaec res est magnae dividiae mihi, supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 61)

SEARCH

MENU NAVIGATION