라틴어 문장 검색

et multum in vicem disceptato, Monobazus Adiabenus in diem posterum testis iis quae pepigissent adhibetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 14장6)
maesti manipuli ac vicem commilitonum miserantes ne lacrimis quidem temperare;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장5)
ergo instanti minitantique renidens Scaevinus neminem ait plura scire quam ipsum, hortaturque ultro redderet tam bono principi vicem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 66장2)
traduntque in vicem ac saepe in colonias ac provincias suas scribunt, sive sensus aliquis arguta et brevi sententia effulsit, sive locus exquisito et poetico cultu enituit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 4:2)
nam in iudiciis fere de aequitate, in deliberationibus de honestate disserimus, ita ut plerumque haec ipsa in vicem misceantur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 2:1)
in haec munera uxor accipitur, atque in vicem ipsa armorum aliquid viro adfert:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 3:1)
et poscendi in vicem eadem facilitas.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 3:5)
agri pro numero cultorum ab universis in vices occupantur, quos mox inter se secundum dignationem partiuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 1:3)
medio tam longi aevi spatio multa in vicem damna.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 3:1)
insigne gentis obliquare crinem nodoque substringere:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 2:1)
vixeruntque mira concordia, per mutuam caritatem et in vicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore tanto maior laus, quanto in mala plus culpae est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 1:3)
His atque talibus in vicem instincti, Boudicca generis regii femina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere universi bellum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:1)
Hunc Britanniae statum, has bellorum vices media iam aestate transgressus Agricola invenit, cum et milites velut omissa expeditione ad securitatem et hostes ad occasionem verterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 1:1)
eamque partem Britanniae quae Hiberniam aspicit copiis instruxit, in spem magis quam ob formidinem, si quidem Hibernia medio inter Britanniam atque Hispaniam sita et Gallico quoque mari opportuna valentissimam imperii partem magnis in vicem usibus miscuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 24장 1:2)
rari et vitabundi in vicem longinqua atque avia petiere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION