라틴어 문장 검색

Etenim, cum esset ita responsum, caedes, incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per cives, quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus, verum etiam suscepta esse sensistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 21:2)
itaque non nulli ridiculi homines hoc ipsum non insulse interpretantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:5)
in Hippodamo et non nullis aliis arcessendis quid cogites non intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 4:4)
Nulla tibi nova est, nulla non iam odiosa ipsa satietate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 16:3)
nulli non inpressit aliquid quod effugere non posset.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 10:14)
Vestis erat filo tenui contexta, colorem Non mentita suum nulloque sophismate uisum Decipit, immo rubor natiuus inhebriat illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:1)
"Si enim non amaveris, nullus te amabit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:26)
ut aut ranunculis quoque et culicibus nascendi fata sint de caelestium siderum motibus adtributa aut, si id non putarent, nulla ratio videretur cur ea siderum vis in hominibus valeret, deficeret in ceteris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 32:4)
Fugae vero nullum esse consilium non solum eis qui primam dignitatem haberent, sed ne eis quidem qui nihil praeterquam de vita cogitarent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:5)
At Cotta, qui cogitasset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset, nulla in re communi saluti deerat et in appellandis cohortandisque militibus imperatoris et in pugna militis officia praestabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 33장2)
qui illius patientiam paene obsessionem appellabant, siquidem ex castris egredi non liceret, nullum eiusmodi casum exspectans, quo novem oppositis legionibus maximoque equitatu dispersis ac paene deletis hostibus in milibus passuum tribus offendi posset, quinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et castra unus omnino collis intererat. Complures erant ex legionibus aegri relicti;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 36장2)
Haec dum Roma refert, iam Fama loquacibus alis pervolat Oceanum, linguis et mille citatos festinare iubet proceres, nullique senectus, non iter hibernis obstant nec flatibus Alpes:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:209)
iuvit nox sideribus inlustris, ventumque ad vicos Marsorum et circumdatae stationes stratis etiam tum per cubilia propterque mensas, nullo metu, non antepositis vigiliis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장8)
nullius umquam consilium non modo antelatum, sed ne comparatum quidem est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 6:1)
ad retinendum ergo ceterorum hominum studium ac fauorem nihil non publice priuatimque nullo adhibito modo largitus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION