라틴어 문장 검색

vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis - fuere autem mille et sexcenti - denarios nummos quadringenos quinquagenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 165:2)
nec sane magno pretio, nummis aureis quadringentis, Dasio Brundisino, praefecto praesidii, corrupto traditur Hannibali Clastidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 509:2)
advexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum praeterea opus esset, quo iussissent, subvecturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 446:1)
pacti ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis, et ut eo pretio persoluto cum singulis abirent vestimentis, in castra hostes acceperunt, traditique in custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 625:1)
eos omnes Venusini per familias benigne accipiendos curandosque cum divisissent, in singulos equites togas et tunicas et quadrigatos nummos quinos vicenos et pediti denos et arma, quibus deerant, dederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 646:1)
pretium fore in capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, servo centenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 691:2)
redeam ego in patriam trecentis nummis non aestimatus civis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 715:2)
ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in vestibulo curiae iussit anulos aureos, qui tantus acervus fuit ut metientibus dimidium supra tris modios explesse sint quidam auctores;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 139:1)
fama tenuit, quae propior vero est, haud plus fuisse modio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 140:1)
simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 528:1)
nuntius Cannensis victoriae Mago Carthaginem missus anulos aureos corporibus occisorum detractos in vestibulo curiae effudit, quos excessisse modii mensuram traditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 2)
tritici quadringenta milia modium, hordei ducenta septuaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 665:2)
tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inventa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 3:3)
secures rutra falces alveolos molas, quantum in quadraginta longas naves opus esset, tritici centum et viginti milia modium, et in viaticum decurionibus remigibusque conlaturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 702:1)
naves longas praeter viginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 219:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION