라틴어 문장 검색

et prius quam ulli bonorum reddam discentis obsequium, cogor debere ceteris docentis officium, adicitur huic inpossibilitati pondus pudoris, quod mihi peculiariter paginae decretalis oblatu pontificis eligendi mandastis arbitrium coram sacrosancto et pontificatu maximo dignissimo papa;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 6:2)
et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum 1 supercurrentis impendii quod funerando sacerdoti competeret impertiens, saltim ad obsequium quae remanserunt verba conferimus, nihil aliud exaraturi stili scalpentis impressu quam testimonium mutuae dilectionis, ceterum viri mores gesta virtutes indignissime meorum vilitate dictorum ponderabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:1)
sed, si vicissim caritatis imperiis fratres amicos commilitones obsequi decet, ad vicem, quaeso, tu quoque quibus emines institutis discipulos eius aggredere solari fluctuantemque regulam fratrum destitutorum secundum statuta Lirinensium patrum vel Grinincensium festinus informa;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 3:2)
Megethius clericus, vestri gerulus eloquii, rebus ex sententia gestis, quia tuorum apicum detulit munera, meorum reportat obsequia;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 8:1)
malui namque, ut illum correctionis labor, te honor editionis aspiceret perveniretque in manus vestras volumen istud alieno periculo, obsequio meo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 1:3)
igitur affatu secundo vel potius benedictione donatus ipse quoque rependo alterum salve, obsequia combinans numeris aequata, non meritis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 1:2)
namque nos ultro vestro pudori quasi quibusdam pedibus obsequii decuit occurrere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Aprunculo salutem. 1:4)
nam quotiens liber quispiam scribi cito iubetur, non tantum honorem spectat auctor a merito quantum ab obsequio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:2)
"Libyci quid mira tributi obsequia et missum media de pace triumphum laudem et opes quantas nec qui mandaverat ausus exspectare fuit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici51)
stat celer obsequio iussa ad Neptunia Triton:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum35)
circumstant famuli consuetaque turba obsequiis, tunc rite tori mensaeque parantur assiduae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam90)
laetatur Adrastus obsequio fervere domum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권182)
"at non eadem Volcania nobis obsequia, et laesi servit tamen ira mariti!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권103)
interdum nutu capitisque citati integer obsequio, manibus nunc obvia tela ' discutiens, instat gressu voltuque recedit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권298)
Bis peceas, cum peccanti obsequium accommodas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 052)

SEARCH

MENU NAVIGATION