라틴어 문장 검색

Erat enim amarulenta dicacitate et lingua proterve mordaci, procax ac securus offensarum quas sine delectu cari vel non amici in se passim verbis odia serentibus provocabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:2)
floris species florem rerum protestatur quas hic deus inseminat progenerat fovet nutrit maturatque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 68:5)
Hinc est quod continuatis uberibus corpus deae omne densetur, quia vel terrae vel rerum naturae altu nutritur universitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 18:3)
Ideo enim, sicut et Posidonius et Cleanthes adfirmant, solis meatus a plaga quae usta dicitur non recedit, quia sub ipsa currit oceanus qui terram et ambit et dividit, omnium autem physicorum adsertione constat calorem humore nutriri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 2:2)
Accipite et M. Varronis verba de agricultura libro tertio, qui cum de pavonibus in villa nutriendis loqueretur, sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 1:1)
Nec accipenser, quem maria prodigis nutriunt, illius seculi delicias evasit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 1:1)
Neque serit vitem neque quae sata est diligenter colit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 4:5)
Rumoresque serit varios, ac talia fatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 33:1)
Rumoresque serunt varios, et multa requirunt
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 33:3)
Neque enim cibi quem sumimus una digestio est, sed, ut corpus nutriat, quattuor patitur digestiones:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 13:1)
et ita fit ut, cum cibum solus venter accipiat, alimonia eius dispersa per universos membrorum meatus ossa quoque et medullas et ungues nutriat et capillos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 22:4)
Testatur unum varietas pratorum quae depascuntur, quibus herbae sunt amarae pariter et dulces, aliae sucum calidum aliae frigidum nutrientes, ut nulla culina possit tam diversa condire quam in herbis natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 7:2)
Scimus autem similibus similia nutriri.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 17:3)
Dic, quaeso, unde tres aliae qualitates corporis nutrientur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 17:4)
Ergo si homo non unum, nutriendus est non ex uno.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION