라틴어 문장 검색

Cibaria gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et vinacea 6 nec minus cicercula, tum etiam milium, aut panicum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 1:1)
Nam per se id frumentum, etiam quibus locis vilissimum est, non utiliter praebetur, quia obest avibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 1:4)
Nam singulis capitibus quaterni cyathi diurna cibaria sunt, cum vagis bini praebeantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 5:4)
Optime praebetur ad satietatem hordeum semicoctum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 2:2)
Itaque pinna perfunditur, et iter digestis cibis praebetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 20:2)
Quae ne fiat, mundissimis vasis et quam purissimam praebebimus aquam:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 20:4)
Similis ratio est etiam caprifici, quae dococta cum cibo praebetur avibus, et ita fici fastidium creat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 23:5)
Eodem quoque tempore cum parere desinent aves, id est, ab idibus Novembribus pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 25:2)
Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua conspersa et subacta, formantur offae, quibus aves saginantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:1)
Nam cruditas vitanda est maxime, tantumque praebendum, quantum digerere possint:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:3)
Vasa, quibus aqua praebetur, similia esse debent gallinariis, quae colla bibentium admittant, et cupientes lavari propter angustias non recipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 5:2)
Quidam leviter obligant crura, quoniam si frangantur, dolorem, et ex eo maciem fieri putant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 12:1)
Aqua semper recens et quam mundissima vasculis, qualibus columbis atque gallinis, praebetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 4:1)
Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:1)
Semper autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline praeberi debet, tam large quidem ut supersit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION