라틴어 문장 검색

Nunc crudele fatum ita composuit, ut nec fortunae meae interesses nec absentiae adsuesceres.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 106:5)
Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, ob- lita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 136:2)
eum voles omnium rerum oblivisci, Caesarem cogita.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 37:2)
non illa in culpa est, cuius nota erat condicio, sed mortalis animi spes avida, quae subinde, quid rerum natura sit, obliviscitur nec umquam sortis suae meminit, nisi cum admonetur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 61:4)
Et ipsum, quem maxime luges prioris oblita, non ex toto abstulit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 91:3)
pacem enim similem belli efficit, in armis vero obliviscitur Martem esse communem venitque in alienam potestatem, dum in sua non est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:6)
contra ille se laetum et oblitum, quid eo actum esset die, praestitit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 184:6)
Velut stupens gestum illum saevituri deformem sapienti viro servabat, oblitus iam servi, quia alium quem potius castigaret invenerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 77:1)
immo ne possem umquam uictum me obliuisci, ignominiam meam in aes incidisti.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fortis non cedens forti patri.32)
[tunc oblita veneni.
(세네카, Hercules Oetaeus 16:9)
vadis oblitus mei et tot meorum facinorum?
(세네카, 메데아 10:2)
Gravi deorum nostra iam pridem domus urgetur ira, prima quam pressit Tenus furore miserae dura genetricis meae, quae nupta demens nupsit incesta face, oblita nostri, coniugis, legum immemor.
(세네카, 옥타비아 5:2)
desine iam revocare tuis periuria verbis, Cynthia, et oblitos parce movere deos;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1512)
non adeo leviter nostris puer haesit ocellis, ut meus oblito pulvis amore vacet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 193)
inquis, praesentiam Seronati et absentiam tuam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION