라틴어 문장 검색

Nec quisquam in baratrum nec Tartara deditur atra;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:18)
cur igitur mirumst, animus si cetera perdit praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:18)
ut vestigia si teneant inventa ferarum, expergefactique secuntur inania saepe cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant, donec discussis redeant erroribus ad se.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:8)
Praeterea iam pastor et armentarius omnis et robustus item curvi moderator aratri languebat, penitusque casa contrusa iacebant corpora paupertate et morbo dedita morti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:1)
Nam post urbem captam cum sedatus esset Gallicus motus, res publica vero esset ad tenue deducta, finitimi oportunitatem invadendi Romani nominis aucupati praefecerunt sibi Postumium Livium Fidenatium dictatorem, qui mandatis ad senatum missis postulavit ut, si vellent reliquias suae civitatis manere, matres familiae sibi et virgines dederentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 37:1)
Urbanitas eiusdem innotuit circa Herennium deditum vitiis iuvenem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 6:1)
eosque maxime qui sese duabus istis voluptatibus dediderunt gravissimi vitii vocabulis Graeci appellaverunt, vel ἀκρατεῖς vel ἀκολάστους:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 11:3)
et dedita sacris Incerti Iudaea dei, mollisque Sophene.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:40)
Vos nunc omnia parva qui putatis, Centeno gelidum ligone Tibur Vel Praeneste domate pendulamque Uni dedite Setiam colono, Dum me iudice praeferantur istis Iuli iugera pauca Martialis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV9)
Nulli munera, Chreste, si remittis, Nec nobis dederis remiserisque:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LV1)
nam ab armis non coepit, sed sic Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen, et egressus silvis vicina coegi ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virumque cano et in secundo hos versus constat esse detractos aut ignibus aegra dedere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr25)
apparent aliud est 'parere' et aliud 'apparere'. 'parere' enim est oboedire, ut paret amor dictis, 'apparere' autem, videri, ut apparet liquido sublimis in aere Nisus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1181)
vestras evre domos irascentum est uti proprio nomine, ut Terentius ego te in pistrinum Dave dedam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1401)
qui enim se dedunt, inermes supplicant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4873)
bene ergo hic ei habitus datur, ne eum Tyrii aut ut profugum aspernarentur, aut oboedire ut advenae nollent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2626)

SEARCH

MENU NAVIGATION