라틴어 문장 검색

cedat tamen urbe et bonis amissis aqua et igni arceatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장8)
nec Augustus arcuerat Taurum, Philippum, Balbum hostilis exuvias aut exundantis opes ornatum ad urbis et posterum gloriam conferre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장3)
at P. Suillium quaestorem quondam Germanici, cum Italia arceretur convictus pecuniam ob rem iudicandam cepisse, amovendum in insulam censuit, tanta contentione animi ut iure iurando obstringeret e re publica id esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장6)
ac ne adsiduos in domum coetus arcendo infringeret potentiam aut receptando facultatem criminantibus praeberet, huc flexit ut Tiberium ad vitam procul Roma amoenis locis degendam impelleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장2)
caeli temperies hieme mitis obiectu montis quo saeva ventorum arcentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장4)
interciderat sortis humanae commercium vi metus, quantumque saevitia glisceret, miseratio arcebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장7)
at qui Parthis adventabant, facile arcebantur, cum alios incessus hostis clausisset, unum reliquum mare inter et extremos Albanorum montis aestas impediret, quia flatibus etesiarum implentur vada:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장7)
oppleturos omnia divites illos, quorum avi proavique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro vique ceciderint, divum Iulium apud Alesiam obsederint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장7)
quid aliud exitio Lacedaemoniis et Atheniensibus fuit, quamquam armis pollerent, nisi quod victos pro alienigenis arcebant?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장7)
eductaeque altius turres facibus atque hastis turbabant obsessos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 16장4)
nam Didius senectute gravis et multa copia honorum per ministros agere et arcere hostem satis habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장11)
ac nisi pravitas tam infensa docentium arceatur, eruptura in publicam perniciem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장12)
obsessaque civitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium equites cum praefecto Curtio Severo turbantur, quod duri circum loci peditibusque ad pugnam idonei equestre proelium haud patiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 55장2)
quod quidem adversante Agrippina, tamquam acta Claudii subverterentur, obtinuere patres, qui in Palatium ob id vocabantur ut adstaret additis a tergo foribus velo discreta, quod visum arceret, auditus non adimeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장3)
sed Agrippina non his instrui cultus suos, sed ceteris arceri proclamat et dividere filium quae cuncta ex ipsa haberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION