라틴어 문장 검색

senserat tamen hibernis egrediens murmur in agmine esse quaerentium, en umquam liberi militaturi essent, scripseratque senatui non tam quid desiderarent quam quid meruissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 173:3)
murmur ab tribunali totam contionem pervasit differri rem integram ad patres de Campanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 213:1)
haec adhortatio praetoris non modo quemquam unum elicuit ad suadendum, sed ne fremitum quidem aut murmur contionis tantae ex tot populis congregatae movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 245:1)
secundum orationem praetoris murmur ortum aliorum cum adsensu, aliorum inclementer adsentientes increpantium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 285:1)
cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a verecundia simul pristinae dignitatis ac misericordia praesentis fortunae ortum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 196:1)
altercatio inde, non sermo fuit, cum Romanus ut ingratos increparet Magnetas imminentesque praediceret clades, multitudo obstreperet nunc senatum nunc Quinctium accusando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 471:1)
haud secus quam in repentino incendio aut capta urbe trepidatur, aliis in urbem currentibus ad suos revocandos, aliis ex urbe naves cursu repetentibus, incertisque clamoribus, quibus ipsis tubae obstreperent, turbatis imperiis tandem concursum ad naves est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 332:1)
cum Claudio obstreperetur, audientiam facere praeconem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 178:3)
quarto post die quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula pervasit pugnatum in Macedonia et devictum regem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 3:1)
cum murmure montis] sic dixit Pacuvius murmur maris, quia ventos murmur sequitur, ut ipse alibi magno misceri murmure pontum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 554)
ideo autem 'murmur', quia ferre solent quasi praesagium murmura, sive bona sint, sive mala intellegenda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6192)
illi indignantes hic aperte ostendit, quid sit 'luctantes'. magno cum murmure montis non circum montis claustra, sed cum magno montis murmure fremebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 551)

SEARCH

MENU NAVIGATION