라틴어 문장 검색

non enim idem periculum a novo motu et a nova luce.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:9)
majora vero a nova luce Axiomatum ex particularibus illis certa via et regula eductorum, quae rursus nova particularia indicent et designent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:5)
Nos vero, qui satis scimus nullum de rebus raris aut notabilibus judicium fieri posse, multo minus res novas in lucem protrahi, absque vulgarium rerum causis et causarum causis rite examinatis et repertis, necessario ad res vulgarissimas in historiam nostram recipiendas compellimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 293:1)
ita et ab instantiis vilibus et sordidis quandoque eximia lux et informatio emanat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:10)
ad exemplum creationis divinae, quod saepius diximus, quae primo die lucem tantum produxit, eique soli unum integrum diem attribuit, neque illo die quicquam materiati operis immiscuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 297:6)
Itaque si quis istiusmodi res nullius esse usus putet, idem cogitat ac si nullum etiam lucis esse usum censeat, quia res scilicet solida aut materiata non sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:1)
Atque revera dicendum est, simplicum naturarum cognitionem bene examinatam et definitam instar lucis esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:2)
Atque lucis ipsius radii dispersi, nisi coeant, beneficium suum non impertiuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:7)
Rerum enim inventio a naturae luce petenda, non ab antiquitatis tenebris repetenda est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:5)
sed particularium notas et codicillos ac commentarios suos in lucem edere supervacuum et molestum putasse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:5)
nec minus de motibus mentalibus memoriae, compositionis et divisionis, judicii, et reliquorum, quam de calido et frigido, aut luce, aut vegetatione, aut similibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:7)
Et tamen (ut verum omnino dicamus) quemadmodum luci magnam habemus gratiam, quod per eam vias inire, artes exercere, legere, nos invicem dignoscere possimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:3)
et nihilominus ipsa visio lucis res praestantior est et pulchrior, quam multiplex ejus usus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:4)
Illud enim de omnibus mundanis bonis dici potest, ingenio, fortitudine, viribus, forma, divitiis, luce ipsa, et reliquis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 328:3)
unde etiam omnis potentis alterationis et transformationis norma educitur) in lucem protrahere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 25:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION