라틴어 문장 검색

Hinc statim fuga in eminentissimum Vindium montem, quo maria prius Oceani quam arma Romana ascensura esse crediderant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 4:3)
tum quibus aetatis freta primitus insinuatur semen, ubi ipsa dies membris matura creavit, conveniunt simulacra foris e corpore quoque, nuntia praeclari voltus pulchrique coloris, qui ciet inritans loca turgida semine multo, ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:19)
et manuum mira freti virtute pedumque consectabantur silvestria saecla ferarum missilibus saxis et magno pondere clavae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:15)
nam fretus ipse anni permiscet frigus [ad] aestum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:4)
nam fit ut inter dum tam quam demissa columna in mare de caelo descendat, quam freta circum fervescunt graviter spirantibus incita flabris, et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu navigia in summum veniant vexata periclum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 14:2)
pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:8)
Iovis appellatione solem intellegi Cornificius scribit, cui unda oceani velut dapes ministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 2:1)
Ideo enim, sicut et Posidonius et Cleanthes adfirmant, solis meatus a plaga quae usta dicitur non recedit, quia sub ipsa currit oceanus qui terram et ambit et dividit, omnium autem physicorum adsertione constat calorem humore nutriri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 2:2)
Accersebantur autem murenae ad piscinas nostrae urbis ab usque freto Siculo, quod Rhegium a Messana dispescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 7:1)
Et si enumerare velim quam multi magnique auctores murenas e freto Siculo nobilitarint, longum fiat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 8:1)
Si potuit Manes accersere coniugis Orpheus, Threicia fretus cithara, fidibusque canoris:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 2:2)
Threicia fretus cithara.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 3:6)
Vertitur interea caelum et ruit oceano nox Involvens umbra magna terramque polumque.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 5:1)
Illa fretus agit ventos et turbida tranat Nubila.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 11:6)
Qualis ubi oceani perfusus Lucifer unda, Quem Venus ante alios astrorum diligit ignes, Extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION