라틴어 문장 검색

Non dubito quin Harpagus quoque tale aliquid regi suo Persarumque suaserit, quo offensus liberos illi epulandos adposuit et subinde quaesiit, an placeret conditura ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 95:1)
Pro quocumque illud nobis respondeamus, sapientissimos quoque viros multa delinquere, neminem esse tam circumspectum, cuius non diligentia aliquando sibi ipsa excidat, neminem tam maturum, cuius non gravitatem in aliquod fervidius factum casus impingat, neminem tam timidum offensarum, qui non in illas, dum vitat, incidat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 150:2)
Non timori cuiquam, non periculo simus, detrimenta, iniurias, convicia, vellicationes contemnamus et magno animo brevia feramus in- commoda.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 245:2)
Quaero me hercules iam dudum, Serene, ipse tacitus, cui talem adfectum animi similem putem, nec ulli propius admoverim exemplo quam eorum, qui ex longa et gravi valetudine expliciti motiunculis levibusque interim offensis perstringuntur et, cum reliquias effugerunt, suspicionibus tamen inquietantur medicisque iam sani manum porrigunt et omnem calorem corporis sui calumniantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 20:2)
Adiuvabo postmodo convicia et plura mihi quam putas obiciam, nunc hoc respondeo tibi :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 88:1)
De virtute, non de me loquor, et cum vitiis convicium facio, in primis meis facio.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 91:4)
Gemite et infelicem linguam bonorum exercete convicio, hiate, commordete ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 104:3)
subinde nanctus eum in ius ad praetorem uoco et cum quantum uolebam iocorum conuitiorumque effudissem, postulaui ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 17:3)
cum rogare debeas, conuitium facis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.23)
Mihi cum socero, iudices, ne uiua quidem priore uxore conuenit, mortua uero inimicum professus languente puero cum uociferatione atque conuitio auspicans quidquid accidit uenit, qui ad sanos nepotes numquam ante uenisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.30)
festa dicax fundat convicia fescenninus.
(세네카, 메데아 2:17)
an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas atque Asiae veteres cernere divitias, ut mihi deducta faciat convicia puppi Cynthia et insanis ora notet manibus, osculaque opposito dicat sibi debita vento, et nihil infido durius esse viro?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 67)
quae mulier rabida iactat convicia lingua, haec Veneris magnae volvitur ante pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 85)
cui nunc si qua datast furandae copia noctis, offensa illa mihi, non tibi amica, dedit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 822)
collata priori uertet in offensas libera uerba suas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1159)

SEARCH

MENU NAVIGATION