라틴어 문장 검색

"vidi ingentis portenta ruinae, vidi hominum divumque metus hilaremque Megaeram et Lachesin putri vacuantem saecula penso."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권262)
Quis superum tanto solatus funera voto pensavit lacrimas inopinaque gaudia maestae rettulit Hypsipylae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권270)
onerat celeberrima natum mater, et ipse procul fama iam notus inermes narratur cervas pedes inter aperta Lycaei tollere et emissum cursu deprendere telum, tandem exspectatus volucri super agmina saltu emicat et torto chlamydem diffibulat auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권218)
sumere tunc arcus ipsumque onerare veretur patris equum, visusque sibi nec sceptra capaci sustentare manu nec adhuc implere tiaram.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권127)
Quam iniquitatem idem titulus et onerat et revincit qui videtur excusare, ignorantia scilicet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 4:2)
ut ad vos quoque dominatores gentium adspiciam homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 29:3)
Itaque in exorcismo cum oneraretur immundus spiritus, quod ausus esset fidelem aggredi, constanter:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 26장 1:3)
Hoc tua fraternitas ex persona furis pensare potest, qualiter ualeat corrigi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:8)
Uigilanti uero mente pensandum est, quod in Sina monte Dominus ad populum locuturus prius eundem populum abstinere a mulieribus praecipit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:5)
Sed est in eadem inlusione ualde necessaria discretio, quae subtiliter pensari debet, ex qua re accedat menti dormientis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:20)
Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione an delectatione, uel, quod maius est, peccati consensu acciderit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:8)
Alium quoque librum conposuit egregium, qui uocatur Pastoralis, in quo manifesta luce patefecit, quales ad ecclesiae regimen adsumi, qualiter ipsi rectores uiuere, qua discretione singulas quasque audientium instruere personas, et quanta consideratione propriam cotidie debeant fragilitatem pensare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:16)
Uerum inter haec, dum sollicitus pensaret, quia scriptura teste:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:8)
Uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.13)
sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul temeritatem simul ignaviam pudore metum excussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 705:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION