라틴어 문장 검색

nonnumquam magna scelera levius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa sunt, his inest latens et operta et inveterata calliditas ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 120:1)
Itaque et fortissimus plerumque vir dum armatur expalluit et signo pugnae dato ferocissimo militi paulum genua tremuerunt et magne imperatori antequam inter se acies arietarent cor exsiluit et oratori eloquentissimo dum ad dicendum componitur summa riguerunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 17:1)
Difficillimum ex omnibus quae proposui videtur quod primum dixi, pro ipsis esse quibus e veniunt ista quae horremus ac tremimus.
(세네카, De Providentia, book 1 23:1)
Puto multos potuisse ad sapientiam pervenire, nisi putassent se pervenisse, nisi quaedam in se dissimulassent, quaedam opertis oculis transiluissent.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 17:1)
Pactus sum flens, tremens, tamquam cum exponerem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, expositum repetens ex duobus.20)
Titanas ausos rumpere imperium Iovis emitte, Siculi verticis laxa specum, tellus gigante Doris excusso tremens supposita monstri colla terrifici levet - [sublimis alias Luna concipiat feras] sed vicit ista.
(세네카, Hercules Furens 1:40)
ferax deorum terra, quem dominum tremis?
(세네카, Hercules Furens 3:25)
tremitis ignavum exulem, suis carentem finibus, nostris gravem.
(세네카, Hercules Furens 3:28)
Pro numinum vis summa, pro caelestium rector parensque, cuius excussis tremunt humana telis, impiam regis feri compesce dextram!
(세네카, Hercules Furens 8:1)
Fas omne mundi teque dominantem precor regno capaci teque quam amotam inrita quaesivit Enna mater, ut iura abdita et operta terris liceat impune eloqui.
(세네카, Hercules Furens 10:3)
Metus Pavorque + Funus et frendens Dolor aterque Luctus sequitur et Morbus tremens et cincta ferro Bella;
(세네카, Hercules Furens 10:19)
labat Cithaeron, alta Pellene tremit marcentque Tempe.
(세네카, Hercules Furens 14:19)
an video Herculis manus trementes?
(세네카, Hercules Furens 15:24)
Si vera pietas, Hylle, quaerenda est tibi, iam perime matrem - trepida quid tremuit manus?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:1)
an magis diri tremuere manes Herculem et visum canis inferorum fugit abruptis trepidus catenis?
(세네카, Hercules Oetaeus 23:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION