라틴어 문장 검색

inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, cuius inopia erat, advexerunt, cohortatique oppidanos ut eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 659:1)
Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 665:1)
itaque per se ipsi conscriptis armatisque iuventutis suae quindecim milibus ad Crotonem oppugnandum pergunt ire, Graecam et ipsam urbem et maritimam, plurimum accessurum opibus, si in ora maris urbem ac portum moenibus validam tenuissent, credentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 17:1)
nec diripi volebat nobilem atque opulentam urbem et sperabat, cum Bruttius oppugnaret, Poenos nec probare nec iuvare oppugnationem appareret, eo maturius ad se defecturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 22:1)
arcem optimates tenebant praeparato iam ante ad talem casum perfugio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 26:1)
eodem Aristomachus perfugit, tamquam Poenis, non Bruttiis auctor urbis tradendae fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 26:2)
ad eam oppugnandam novos scribi Romae, nec ullius urbis defectioni magis infensos eorum animos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 151:2)
Magio Atellano, qui eo anno medix tuticus erat, servitiaque et plebem promiscue armarat, ut castra Romana invaderet intento consule ad Casilinum oppugnandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 237:2)
altero exercitu, dum Casilinum oppugnatur, opus esse qui Campanis opponatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 238:3)
ita ab duobus consulibus Casilinum oppugnari coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 241:1)
oppida vi capta Conpulteria, Telesia, Compsa inde, Fugifulae et Orbitanium ex Lucanis, Blanda et Apulorum Aecae oppugnatae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 252:1)
inde clam nocte Herbesum perfugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 381:2)
quod ubi frustra eis fuit inceptum, vi agendum rati postero die Megaris castra movent, ut Herbesum omnibus copiis oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 390:1)
Romanus orator non bellum se Syracusanis sed opem auxiliumque adferre ait, et eis qui ex media caede elapsi perfugerint ad se, et eis qui metu oppressi foediorem non exilio solum sed etiam morte servitutem patiantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 425:1)
itaque, si eis qui ad se perfugerint tutus in patriam reditus pateat, caedis auctores dedantur, et libertas legesque Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 426:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION