라틴어 문장 검색

Hypseos hinc turmae desolatumque magistro agmen, at hinc gravius fremit Hippomedontis adempti orba cohors;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권299)
"hunc tamen, orba parens, crinem"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권386)
illic arma et equos, ibant quibus ante superbi, funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권3)
"me Tegea regem indefensa reposcit, orbaque Parrhasiis ululat mihi mater in antris, ipse nec Ismeni ripas, dum stagna cruentat Hippomedon, Tyrias potui nec scandere turres, dum tonat, et tecum, Capaneu, miscere furores, quis tantus pro luce timor?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권79)
Flebilis interea vacuis comitatus ab Argis - fama trahit miseras - orbae viduaeque ruebant Inachides ceu capta manus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권48)
postrema gementum agmina Maenaliae ducit comes orba Dianae, et gravis Euadne:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권58)
"quin fugitis, dum tuta via est, Lernamque reversae nomina, quod superest, vacuis datis orba sepulcris absentesque animas ad inania busta vocatis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권69)
dixit, tectumque adgressa propinquae pastorale casae reficit spiramina fessi ignis, et horrendos inrumpit turbida campos, qualis ab Aetnaeis accensa lampade saxis orba Ceres magnae variabat imagine flammae Ausonium Siculumque latus, vestigia nigri raptoris vastosque legens in pulvere sulcos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권126)
Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii, qui eosdem sacerdotes in eisdem arboribus templi sui obumbratricibus scelerum votivis crucibus exposuit, teste militia patriae nostrae, quae id ipsum munus illi proconsuli functa est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 2:1)
Cum propriis filiis Saturnus non pepercit, extraneis utique non parcendo perseverabat, quos quidem ipsi parentes sui offerebant et libentes respondebant et infantibus blandiebantur, ne lacrimantes immolarentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 3:2)
Ante Saturnum deus penes vos nemo est, ab illo census totius vel potioris et notioris divinitatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 6:2)
Tamen si homo Saturnus, utique ex homine, et quia ab homine, non utique de caelo et terra.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 8:3)
Proinde Saturno repentino ubique caelitem contigit dici;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 9:2)
Satis iam de Saturno, licet paucis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 10:2)
Nihil Saturnum et Saturniam gentem expectabat, vani erunt homines, nisi certi sint a primordio et pluvias de caelo ruisse et sidera radiasse et lumina floruisse et tonitrua mugisse et ipsum Iovem quae in manu eius inponitis fulmina timuisse, item omnem frugem ante Liberum et Cererem et Minervam, immo ante illum aliquem principem hominem de terra exuberasse, quia nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION