라틴어 문장 검색

fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempestatum in adversa litora exundant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 7:1)
Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima, spatio ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae obtenditur, Gallis in meridiem etiam inspicitur;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 2:1)
divortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut civitates proximis hibernis in remota et avia deferrent, donec quod omnibus in promptu erat paucis lucrosum fieret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 5:1)
ita intrepida ibi hiems, crebrae eruptiones et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis hibernis eventibus pensare tum aestate atque hieme iuxta pellebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 3:1)
si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiaverit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 5:2)
ipse peditem atque equites lento itinere, quo novarum gentium animi ipsa transitus mora terrerentur, in hibernis locavit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 4:3)
nec iam de limite imperii et ripa, sed de hibernis legionum et possessione dubitatum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 2:3)
prosperae in Oriente, adversae in Occidente res:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장4)
Oriens adhuc immotus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장1)
erant qui Vespasianum et arma Orientis augurarentur, et ut potior utroque Vespasianus, ita bellum aliud atque alias cladis horrebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장8)
Sub ipsas superioris anni kalendas Decembris Aulus Vitellius inferiorem Germaniam ingressus hiberna legionum cum cura adierat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장1)
et Treviri ac Lingones, quasque alias civitates atrocibus edictis aut damno finium Galba perculerat, hibernis legionum propius miscentur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장6)
at in superiore exercitu quarta ac duetvicensima legiones, isdem hibernis tendentes, ipso kalendarum Ianuariarum die dirumpunt imagines Galbae, quarta legio promptius, duetvicensima cunctanter, mox consensu.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장5)
Proxima legionis primae hiberna erant et promptissimus e legatis Fabius Valens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장1)
cohortem duodevicensimam Lugduni, solitis sibi hibernis, relinqui placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION