라틴어 문장 검색

Deos autem oro ut mihi quantumcumque superest temporis, id salvis nobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo, ἀνδραγαθούντων ὑμῶν και` διαδεχομένων stationem meam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 4:9)
Hanc sibi oblatam divinitus et instinctam Dianae numine conloqui secum monereque et docere quae utilia factu essent, persuadere omnibus institit ac, si quid durius videbatur quod imperandum militibus foret, a cerva sese praedicabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 7:1)
eumque orat uti sua voluntate Roma concedat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 3:4)
Tum ilium ibi, pernicie intellecta, pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut parcerent oravisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 11:1)
Homo, inquit, ibi territus, spe omni vitae perdita, id unum postea oravit, ut priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 13:1)
quod oraverat impetrat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 14:2)
Itaque cum morbo obpressus adventare mortem viderat, petivit oravitque a suis amicissimis inpense, ut Aeneida, quam nondum satis elimavisset, adolerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 8:1)
Nos deinde eum tenebamus urgebamusque, et cumprimis Apollinaris, ut de vocabulorum vel differentia vel, si ei ita videretur, similitudine plenius apertiusque dissereret et, ut ne sibi invideret discere volenti, orabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 9:1)
Sed enim ' harenas' parum Latine dici, quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:7)
Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim 'nanos' dicere parva statura homines maluerimque eos 'pumiliones' appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, 'nanos' autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 2:2)
Etenim mandatis commissariorum ad benevolentiam exigendam assignatorum inseri voluit ut, si incidissent in homines frugi et parsimoniae deditos, illos moneret fieri non posse quin ille pecuniis abundarent quod magnos sumptus non facerent;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:9)
Itaque monuit ut fortunis suis consuleret et locum exilio suo magis opportunum deligeret, simul inquiens illum negare non posse, quin Angli prius quam Scoti eum deseruissent, cum facto bis experimento nemo Anglus ad eum accessisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:35)
Peractis autem votis, ad homines conversi, quaedam et salutaria monemus et aequa postulamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:1)
Monemus primum (quod etiam precati sumus) ut homines sensum in officio, quoad divina, contineant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:2)
Postremo omnes in universum monitos volumus, ut scientiae veros fines cogitent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION