라틴어 문장 검색

Ideo quinque sensus tripliciter aestimati sunt, vel secundum illud:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:17)
Ac sic annus conclusus ostenditur sexcentesimo primo anno Noe, in secundo anno septima et vigesima mensis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:9)
Mense igitur secundo, hoc est, aprili (primus enim mensis martius est quo habet justus natalem, quando noctium dierumque aequalitas aestimatur, hoc est, octavo, ut Romani putant, vel ut alii, quinto kal.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:14)
Ver igitur initium anni aestimatur, non secundum usum temporis, sed secundum naturae praerogativam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:17)
ut quia tunc spes anni inchoat, et incipit se fructus ostendere, tunc videatur anni esse principium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:18)
quia etsi a septembri mense annus videatur incipere, sicut Indictionum praesentium usus ostendit (tunc enim seminum jactus), vere tamen ex quo plenior gratia se incipit demonstrare, ex eo anni origo subducitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:20)
Ergo mens nostra per hos sensus respicere videtur, et maxime per visionem, quae omnibus sensibus corporis praestabilior aestimatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:4)
quia plerique quasi annuntium futurorum corvum aestimant, et voces ejus observant, volatusque rimantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:3)
tamen nonnulli ante nos aestimaverunt, eo quod immoderata quaedam videatur vis exprimi passionum hac locutione verborum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 6:8)
Ad hanc recipiendam semper justum esse paratum ostendit Noe;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 1:2)
Et eo maxime tectis similis aestimatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:7)
Non adjiciam, ostendit quod allevet magis aerumnas hominum quam ingravet, sciens quod penitus peccata hominum auferri non queant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:16)
Plerique enim varia senserunt, ut Critias et ejus discipuli, sanguinem esse animam dicentes, istam utique animam qua vivimus, quae est sensibilis, non illam animam quae rationabilis et intelligibilis interioris hominis aestimatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:2)
In arcu qui dicitur ponendus in nubibus, non intelligendam iridem ostenditur, sed divinae virtutis intensionem ac remissionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 1:3)
Ostendit enim diluvia quidem esse futura, sed non talia quibus possit omnis terra corrumpi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION