라틴어 문장 검색

cedo enim, si ego de Veneris statua nihil dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem uerbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae tuae congruens?
(아풀레이우스, 변명 32:3)
hunc adeo pisciculum, quem uos leporem marinum nominatis, plurimis qui aderant ostendi;
(아풀레이우스, 변명 38:12)
nunc quoniam neque incantatam neque prostratam mulierem probauerunt et ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi, Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, non tam purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim.
(아풀레이우스, 변명 46:21)
primam causam primordiis corporis adtribuit, si ipsae elementorum qualitates, uuida et frigida et his duae aduorsae, non congruant;
(아풀레이우스, 변명 47:2)
recitari ipsa haec iubebo, quoniam ostendis humanissimo uultu auditionem te istam non grauari.
(아풀레이우스, 변명 53:18)
nam neque facundiae ostentatio rudi et indocto neque gloriae cupido rustico et barbaro neque inceptio patrociniorum capulari seni congruisset;
(아풀레이우스, 변명 64:10)
quae omnia tam falsa, tam nihili, tam inania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem putetis, ut inuidiam meam reperta occasione palam restinguerem.
(아풀레이우스, 변명 65:10)
*̓απολέι¨οσ μάγοσ, και` ἐγω` ὑπ' αὐτοῦ μεμάγευμαι και` ἐρῶ. ἐλθε` τοίνυν προ`σ ἐμέ, ἕωσ ἔτι σωφρονῶ. haec ipsa uerba Rufinus quae Graece interposui sola excerpta et ab ordine suo seiugata quasi confessionem mulieris circumferens et Pontianum flentem per forum ductans uulgo ostendebat, ipsas mulieris litteras illatenus qua dixi legendas praebebat, cetera supra et infra scribta occultabat;
(아풀레이우스, 변명 80:3)
turpiora esse quam ut ostenderentur dictitabat:
(아풀레이우스, 변명 80:4)
ipse ordo epistulae ostendat.
(아풀레이우스, 변명 80:19)
ibi et ille celeberrimus in comoediis uersus de proximo congruit:
(아풀레이우스, 변명 86:9)
quinquaginta saltem annorum mulierem ostendat.
(아풀레이우스, 변명 87:10)
quippe omnes fandi uirtutes paene diuersae in illo uiro congruunt.
(아풀레이우스, 변명 93:4)
negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris ostenditur.
(아풀레이우스, 변명 100:20)
nec ista re cum Plautino milite congruebat, qui ita ait:
(아풀레이우스, 플로리다 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION