라틴어 문장 검색

tribuni militum tertiae legionis pabulum lignaque proicere iubent, centurionibus imperant ut graviores aetate milites binos in ea iumenta ex quibus onera deiecta erant imponant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 30:1)
ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi pugnare placebat, regi, quod nec fessos, ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non ligna, non pabulum convectum erat, ad quae petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 508:1)
ego illum fame, ego illum siti, maledictis, malefactis amatorem ulciscar, ego pol illum probe incommodis dictis angam, faciam uti proinde ut est dignus vitam colat, cheruntis pabulum, flagiti persequentem stabulum nequitiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 19)
eadem illi insidias dabo, quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se pabulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 380)
Piscibus in alto, credo, praebent pabulum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 631)
Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 4120)
maiores enim pecoribus immolatis, quae pascebantur in is locis, quibus aut oppida aut castra stativa constituebantur, inspiciebant iocinera, et si erant livida et vitiosa primo, alia immolabant dubitantes, utrum morbo an pabuli vitio laesa essent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장33)
cum pluribus experti erant et probaverant integram et solidam naturam iocinerum ex aqua et pabulo, ibi constituebant munitiones;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장34)
Hoc autem fieri, uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae videantur, licet animadvertere et cognoscere ex agris Cretensium, qui sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretae inter duas civitates Gnoson et Gortynam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장36)
si enim exemptae diutius iacent, ab sole et luna et pruina concoctae resolvuntur et fiunt terrosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장12)
et si sunt in locis tectis, sustineant laborem, si autem in apertis et patentibus, gelicidiis et pruina congesta friantur et dissolvuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장9)
namque quae non fuerit ex creta bona aut parum erit cocta, ibi se ostendet esse vitiosam gelicidiis et pruina tacta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장85)
cum enim in hieme anni sereno caelo in ea traducuntur matutino boves, ad solem pabulum capientes fiunt nitidiores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장30)
praeterea gelicidia et pruinae non patiuntur integra permanere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장22)
ita non patietur in se recipere gelicidii pruinam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION