라틴어 문장 검색

Ideo monemus te, ut cum illo in concordiam redeas, et sic Domino Deo pacis satisfacias, quatenus a praesenti periculo eruamur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 131:3)
inimici innumerabiles obstant in arcu, in hastis, in gladiis fulmineis, quos penetrare et expugnare pro imperio Romanorum, pro regno Franciae et Angliae, non hodie opponerem, nisi per gratiam Domini nostri Jesu Christi de quorum manibus sic me Dominus Deus eruat, ut non cum illo pacem componam, nisi primum coram apostolico et omni Ecclesia de perfidia quam egit, canonice fuerit expurgatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 131:7)
Videns autem imperator constantiam episcopi, omnibus modis redit cum eo in corcordiam, et ejus petitioni acquiescens, iterato concessit peregrinis vendendi et emendi licentiam, firmato utrinque foedere pacis conservandae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:12)
- Principes, Pascha Hierosolymis celebrato, inter imperatorem et regem pacem componunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 89:2)
Ascalonitae vero rege convalescente, minus ultra ausi sunt viros Japhet bello lacessere, sed et ipsi pace gaudentes, et quia manus regis bello vacabat, pariter et ipsi in satis ac vineis hoc anno non parce elaborantes, quieverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:7)
Videns ergo Ammiraldus urbis, quia sui a defensione defecerant, et quoniam nulla spe auxilii freti non ulterius adversus virtutem regis stare audebant, pacem et belli dilationem fieri rogavit, ut sic consilium ageret quatenus urbs in regis potestate, civibus salvatis, traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:1)
Pax denique ex petitione Ammiraldi, [0639A] utrinque datis dextris, firmata est ac populus ab omni impugnatione quievit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:2)
Et sic jurejurando a rege Sarracenis promissa pace et firmata, urbs et portae ejus in ipsa sancta et celebri die Dominicae Ascensionis patefactae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:15)
Et ideo ne in dolo et consensu ipsius fidem et pactum praevaricari crederentur, admonitis sociis ac domesticis suis, hoc scelus graviter ulcisci voluit, nisi domino patriarcha interveniens et ejus pedibus frequenter advolutus, prudenti consilio regem placatum reddidisset, et utrinque pacem concordiam reparasset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 58:6)
vineas excolerent, regemque [0654A] interdum cessare ab armis gauderent, et ipsum mutua pace et donis placare ferverent, sed omnia frustra tentarent, nisi urbem Ascalonem in manu ejus redderent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:5)
Post tam nominatorum principum lacrymosas exsequias, rex occasione assumpta mortis horum [0658D] virorum et primorum sui exercitus, pecuniam pro dilatione obsidionis Sagittae urbis oblatam, clam omnibus suscipere consensit, dissimulans tamen pacem cum Sarracenis facere, sed opus quod coepit velle perficere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:1)
Qui legati caeterorum, de diversis negotiis et pace componenda loquentes plurimum et agentes, tandem benigne suscepti;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 50:2)
Imperator vero post hanc compositam pacem Constantinopolim reversus, omnibus per regnum suum transeundi viam sine ullo impedimento concessit, sicut Boemundo et cunctis primoribus Galliae et Italiae, illic tunc temporis praesentibus, jurejurando promisit et affirmavit quando confoederati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:5)
Qui illico illi misit nuntios, [0679B] ut ad se ingrederetur, in fide a suis susceptus primoribus, et habito secum pacis colloquio, quantum vellet pecuniae dono imperatoris reciperet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:2)
Interea rex cum quingentis equitibus totidemque peditibus Tripolin descendit, Sur, Sagittam, Baurim, pacifice pertransiens, propter pacem quam post obsidionem Sagittae ad excolendas fruges et vineas [0681B] firmam et inviolabilem multo auro ab ipso rege impetraverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION