라틴어 문장 검색

quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et novissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumvenerunt, quod multa milia illo ipso die, plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 627:1)
Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequaquam pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 640:1)
cernebam nobilissimas Asiae et Graeciae civitates in dies magis denudantes iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras unde receptum ad paenitendum non haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 135:1)
nam tantum abest ut me hesternae quietis paeniteat, ut servatum a me exercitum eo consilio credam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 488:1)
eos venalem linguam habentis decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus puderet quam paeniteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 103:1)
tum hoc quoque, quod ridetis, inquit, "in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitetque, quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 486:1)
accurro, ut sciscam quid velit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 120)
Pol me haud paenitet, si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 1115)
me haud paenitet, tua ne expetam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 246)
postridie auferimus aurum omne illis praesentibus, palam atque aperte, ut illi id factum sciscerent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3106)
me nil paenitet ut sim acceptus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2163)
Ecastor haud me paenitet, si ut dicis ita futura es.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 140)
Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1153)
Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet exornatae ut simus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 289)
eho an paenitet te, quanto hic fuerit usui?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3202)

SEARCH

MENU NAVIGATION