라틴어 문장 검색

Hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae stravit humi Pelates deiecto in pectora mento, cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 28:3)
Totus pice nigrior atra;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 41:8)
atra favilla volat glomerataque corpus in unum densetur faciemque capit sumitque calorem atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas), et primo similis volucri, mox vera volucris insonuit pennis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:2)
vorat haec raptas revomitque carinas, illa feris atram canibus succingitur alvum, virginis ora gerens, et, si non omnia vates ficta reliquerunt aliquo quoque tempore virgo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:5)
exsiluere loco (dictu mirabile) silvae, ingemuitque solum, vicinaque palluit arbor, sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis, et lapides visi mugitus edere raucos, et latrare canes et humus serpentibus atris squalere et tenues animae volitare videntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 49:2)
Dixit, et ad postes ornatos saepe coronis umentes oculos et pallida bracchia tollens, cum foribus laquei religaret vincula summis, haec tibi serta placent, crudelis et impia?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 84:1)
Mos erat antiquus niveis atrisque lapillis, his damnare reos, illis absolvere culpa;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 6:1)
tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis calculus inmitem demittitur ater in urnam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 6:2)
Dira lues quondam Latias vitiaverat auras, pallidaque exsangui squalebant corpora morbo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 54:1)
Caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra sparsus erat, sparsi Lunares sanguine currus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:4)
vidi ego confusos vultus visosque notavi, osque madens fletu pallidiusque meo, et lacrimas cernens in singula verba cadentes ore meo lacrimas, auribus illa bibi ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 54)
consilio, commune sacrum cum fiat in ara fratribus, alterna qui periere manu, ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis, scinditur in partes atra favilla duas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 518)
caecos loquor, atra socordia quorum corde tenebroso verum perpendere nescit, quem si perspicuum mortalibus infitiaris, fare age, quem videat Babylonis ab arce tyrannus innocuas inter flammas procul exspatiantem, calcantem rapidos inadustis fratribus ignes, nempe ait
(프루덴티우스, Apotheosis, section 349)
cum subito exclamat media inter sacra sacerdos pallidus
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3149)
quodcumque nox mundi dehinc infecit atris nubibus, tu, rex, Eoi sideris vultu sereno inlumina, tu, sancte, qui taetram picem candore tinguis lacteo, ebenoque crystallum facis, delicta tergens 1 livida.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus20)

SEARCH

MENU NAVIGATION