라틴어 문장 검색

aut quae parcunt materiae sive supellectili.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 414:4)
ideoque operae et novis probationibus haud parum parcunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 477:3)
Si compatiatur afflictis, nobilitat sua praecordia, quae non secus atque celebrata illa arbor per sua vulnera balsamum exudat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:44)
Libri veritati non parcunt, cum consiliarii forte in adulationem lapsuri sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:15)
Verum aliud est tempori parcere negotium contrahendo, aliud intercedendo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 1:7)
Alii tam secreti sunt, et in se declarando parci, ut merces suas nisi sub obscura luce ostendere nolit, et videri volunt plus significare quam loqui.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:7)
Coloniam populo ne farcias aut super oneres alios post alios mittendo, sed potius informationi diligenti intende quot capita de tempore in tempus minuantur, eaque numero conveniente pro rata suppleas, ita tamen ut coloni bene victitent nec penuria affligantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:46)
Et hac in re sumptibus minime pepercimus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 12:3)
Cumque moras uinctus pateretur longius intus, Poenitet afflictum sic foedus id esse relictum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:14)
Quo solitum iuxta repetente domestica lustra, Ante sui postis stat limen, ut obruat hostis, Nec parcens irae uetat hunc sua tecta subire.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:2)
Non tamen, oblato necis huius tempore grato, Huic fore parcendum ratus est lupus, hunc sed edendum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:15)
michi parcere ne uerearis;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:11)
Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes ministri Domini et dicant: "Parce, Domine, populo tuo et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes ". Quare dicent in populis: " Ubi est Deus eorum "?
(불가타 성경, 요엘서, 2장17)
Zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo.
(불가타 성경, 요엘서, 2장18)
Et afflictus est Ionas afflictione magna et iratus est;
(불가타 성경, 요나서, 4장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION