라틴어 문장 검색

Si huic proposito invidet scorpius et sermone blando de indebita rursum arbore comedere persuadet, inlidatur,ei pro solea anathema et in suo morienti pulvere dicatur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:17)
Pessimae consuetudinis est in quisbusdam ecclesiis tacere presbyteros et praesentibus episcopis non loqui, quasi aut invideant aut non dignentur audire.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:29)
Clam porriges cibos, invidebit mortuo, et nisi oderis filios, adhuc eorum amare videberis patrem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:23)
Ferrea vox, Omnia morborum percurrere nomina possim, quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutavit, ut multi pauperum sani languentibus inviderent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:19)
Habeat et in discendo socias, quibus invideat, quarum laudibus mordeatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:9)
Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem et post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae toreularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:1)
In hac tranquillitate et domini servitute heretica in his provinciis exorta tempestas cuncta turbavit et in tantam rabiem concitata est, ut nec sibi nec ulli bonorum parceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:1)
Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies et sua invicem membra laniarunt, dum mater non parcit Iactanti infantiae et recipit utero, quem paulo ante effuderat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 12:4)
stulta est clementia, cum tot ubique vatibus occurras, periturae parcere chartae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I8)
Forsitan inpensae Virronem parcere credas, hoc agit ut doleas;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V74)
pusio qui noctu non litigat, exigit a te nulla iacens illic munuscula nec queritur quod et lateri parcas nec quantum iussit anheles.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI13)
"Parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas;"
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI86)
si tibi simplicitas uxoria, deditus uni est animus, summitte caput cervice parata ferre iugum, nullam invenies quae parcat amanti:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI101)
haut tamen invideas vati quem pulpita pascunt:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII36)
ambos perdidit ille oculos et luscis invidet;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X98)

SEARCH

MENU NAVIGATION